CALIANDRIA

CALIANDRIA
CALIANDRIA
aut, ut alii legunt, Caliendra, in suppellectile Deorum Dearumque ab Arnobio in calce l. 6. enumerata, habentur; quae videntur esse Regilla et Calyptrae Dearum, ut exposuit Turnebus, Adversar. l. 23. c. 27. dicens, idem esse, quod recina, utique restricta ad Reginas, cuiusmodi omnes Deae censebantur. Idem rursus l. 7. c. 20. Caliandria Arnobii arbitratur esse ea capitis operimenta, quae Graeci καλύπτραν vocant: quo citat illud ex l. 1. Serm. Flacci Sat. 8. v. 48.
---- ---- altum Saganoe Caliendrum:
ubi non omnes Interpretes veram vocis notionem expresserunt. Lambinus enim, ut alii quidam, non repugnante Gualterô, comam ascititiam exponunt: sed quod dictum, vero similius est. meminit item Caliendri, tamquam pepli feminei, Terrulliam. de Pallio c. 4. ubi queritur, sui aevi feminas eierâsse omnia, quibus oberrare facile et videre ac videri prohiberentur; et inter coetera Caliendrum praeter misisse, commemorat. Vide Anselm. Solerium de Pileo, Sect. 6.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • CALIENDRUM — vide Caliandria …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”